- CAPRA Candida
- CAPRA Candidaapud Ietas, tumulum Homeri demonstravit olim, quod Manibus eius caprâ parentarent Ietae. Unde Varro apud A. Gellium, l. 3. c. 11. Homeri imagini hoc epigramma in libro de Imaginibus apposuit.Capella Homeri candida haec tumulum indicat,Quod hac Ietae mortuo faciunt sacra.Ad quem locum vide Notas Antonii Thysii ICti.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.